Collection of Memorable Things (Arcadia)

Author Solinus
Subject Myths and Magical Occurrences

C. Julius Solinus, Collection of Memorable Things, 11-12 (written 3rd cent. AD)

Latin Text

Pallanteum Arcadiae quod Palatio nostro per Euandrum Arcada appellationem dederit, sat est admonere. In qua montes Cyllene et Lycaeus, Maenalus etiam diis alumnis inclaruerunt; inter quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina Erymanthus Erymantho monte demissus et Ladon ille Herculis pugna, hic Pane clara sunt.