Vergilian Interpretations

Author Donatus
Subject Other

Donatus, Vergilian Interpretations, ad Aen. 8.344 (written ca. AD 400)

Latin Text

Parrhasio dictum Panos de more Lycaei: Parrhasium montem esse memorant et ab eo incolas Parrhasios dictos, Lycaeum adaeque montem, unde Lycaeum ferunt extitisse, cuius ex more cultores sacra reddebant Panos, unde singulari numero Pan dicitur; hos enim Arcades plurimum venerantur.